monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 24, 4
Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atagartis , ut Arabiae Dusares , ut Noricis Belenus , ut Africae Coelestis , ut Mauritaniae Reguli sui . Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus , Narniensium Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia , Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia , Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Iuno.